- RHEDA
- RHEDAvocabulum Gallicum, Quintil. l. 1. c. 9. significabat genus leviculi currus, quô gestabantur olim nobiliores Romani in villas suas, uti de Milone legimus apud Cicer. Orat. pro eo.Gallis hodie Coche. Hinc Rhedariae mulae, apud Varronem, de R. R. l. 3. c. ult. Fere enim mularis hic currus Romae fuit, sicut ἀπήνη Graecis, vide Sulpicium, Dial. 2. c. 4. Proinde Apocalypseos c. 18. v. 13. pro Graecis ἵππων καὶ ῥεδῶν, equorum et rhedarum, Arabs habet equorum et mulorum. Erant autem mulares hae Rhedae vel bigae, vel quadrigae, ut supra videre est, voce Muli. At M. Donato, rheda unius equi currus ut plurimum: Casaubono vero quadrirotum ὄχημα, Aeolibus quoque πετόριτον, unde τετράκυκλον graecis, ut cisium birotum, ad Iulium Suetonii, c. 57. Sed et servorum Rhedariorum mentio est apud Cicer. d. l. Vide quoque Pignorium de Servis. Rhedarii item Vehicularii Fabricatoris, apud Capitolin. in Maximo, c. 5. ubi eius patrem nonnullis talem fuisse ait. Eam porro Fortunatus sic describit, l. 3. Poem. 20.Curriculi genus est, memorat quod Gallia Rhedam,Molliter incedens orbita sulcat humum.Exiliens duplici biiugô volat axe citatô,Atque movet rapidas iuncta quadriga rotas.Vide Casaubon. quoque ad Sueton. loc. cit. Bochart. in Hierozoico, Part. prior ubi de Mulis, Alios. In specie, Rheda Fiscalis, apud Sulpicium Severum, l. 3. de Vita Martini, Per aggerem publicum plena militantibus viris fiscalis reda veniebat; est cuius usus erat in Cursu publico, quem Fiscalem quoque vocat Spartian. in Hadriano, c. 7. Quae ambo sic dicta, non quod praestatio eorum Fisco incumberet, sed quod res Fiscales eo transveherentur, ut aurum et argentum sacrarum Largitionum, cum ad comitatum Principis destinabantur, vestes aliaeque species, quae Fiscales dicebantur. Instituit autem cursum publicum, etiam vehicularium, primus Augustus, ut, quid in provinciis gereretur, cognosceret celerius, quem postea Hadrianus Imperator Magistratibus quoque, cum in suas ibant provincias, indulsisse legitur apud Spartianum, cum prius suis sumptibus irent redirentque, sed hac de re supra. Eaedem Rhedae cursuales dicuntur, l. 9. Cod. Theod. de Legatis, de quibus vide plura apud Iac. Gothofredum, Paratit. ad tit. Cod. Theod. de cursu pub. nec non supra, ubi de eadem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.